Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 330

Tomus I


et rebellium eorundem incauta praesumptio,
quam exulum, ut diximus, occulta proditio
vitiabat; castra nostra cum rebus
ibidem habitis, ignis incendio concremarunt.
Nos autem, quos eventus hujusmodi
repentina propulsatione commovit,
ut via nobis aliunde liberior ad offensionem
eorundem rebellium praeberetur, per illius
gratiam, qui continuato suffragio tuetur Imperium,
salubriter cum tota gente nostra eodem
die Martis Cremonam advenimus, ubi per
triduum, tam Cremonensium quam Papiensium
aliorumque nostrorum fidelium robore
concorditer adunato, statim castra nostra
in obsidione Parmae ex alia parte duximus
repetenda. Ubi eorum proterviam multo arctius
solito tenentes obsessam, in Dei virtute
confidimus, et de fortunae solitae quae
solet gratius arridere dum provocat, proprietate
speramus, quod cum nostra per id
nostrorumque fidelium ardentius sint accensa
praecordia, de rebellibus ipsis in proximo vota
nostra infallibiliter attingemus. Unum veruntamen
notitiam vestram non lateat, quod sic
nos dimittere fortuna non voluit suae felicitatis
expertes, quin post eundem diem Martis,
quo se perversitatis casus immiscuit proximo
sequenti die dominico, nos ex parte altera
Marte gratifico demulceret. Cum enim
Henricus illustris Rex Sardiniae, sacri Imperii

Torna all'inizio