Divitiis probitas, virtus preponitur auro,
Non est mendicus qui probitate nitet".
"Sit bona, sit sapiens, sit nobilis atque decora,
Despicitur mulier si videatur egens;
Rustica, deformis, nulla virtute nitescens,
Dum locuples maneat, femina queque placet.
Divitiis hodie virtus succumbit, honestum
Lucris,improbitas plus probitate viget.
Quam numeres igitur Paulino dic mihi dotem,
Nam vetule loculos sepe latenter habent;
Alveoli veteres non melle carere feruntur:
Tu quoque denarios, ut meditamur, habes".
"Hoc ego promitto vobis quia quidquid habebo,
Dum sim nupta, sibi mox sine fraude dabo".
"Non repeti possunt incerta salaria, lex est:
Nudis ex pactis actio rara venit.
Exprime propterea quid sis in dote datura,
Ut valeat voto finis adesse tuo".
"Sex ego pensa boni filati, brachia centum
Panni subtilis, binaque pepla dabo,
Septem gallinas cum gallo, que generare
|
|