tamen non est usus ipsa aspirare. Honor/ris, ab honoro/as, inde hic et hec honorabilis et /le. Item honestus /a/um et honesto/as, honestum facere; dehonesto/as, id est ab honestate removere. Item honorifico/cas, et
similia. Similiter sciendum quod hec non sunt nomina propria neque greca nec dictiones simplices que in medio aspirantur. Item presuppono notum quod /heu/ debet scribi per /h/ dum significat dolorem, sed sine /h/ significat gaudium. Item /h/ mutatur in /x/, ut traho-traxi.
35. Quia de ordine litterarum facta est mentio, ideo sciendum quod ordo in litteris nihil aliud est quam unam litteram alteri preponi, sed primo de semivocalibus videndum est, de vocalibus non quia per iam dicta notum est. Sciendum ergo quod due semivocales, scilicet /m/ et /s/ aliis duabus semivocalibus preponuntur in eadem sillabam, nam /s/ preponitur /m/ ut Smirnia, /m/ vero preponitur /n/ ut omnis, amnis, et sic de similibus, unde quotienscumque ille litere /s/m/ vel /n/ reperiuntur iuxta in dictione sunt pro una sillaba accipiende. Unde dicitur: /M/ preponitur /n/ in eadem ceu probat amnis et omnis ; /s/ preponitur /m/ ceu probat Smirna, smaragdus . Dicto qualiter due semivocales ante vocalem ordinantur. Nunc sciendum quando post vocalem due semivocales possunt poni, post vocalem dummodo ultima sit /s/ et precedens sit liquida et sunt liquide /l/m/n/r/, ut puls-tis, ars/tis, iens/euntis, fons/tis, vel possunt sic ordinari quod prima sit liquida
et ultima sit /x/, excepto /m/ quod non precedit /x/, ut falx-cis, arx-cis, lanx-cis, unde dicitur: S in fine loca omni liquida pereunte. Illud idem facit /x/, sed /m/ numquam preit illam .
Uso de semivocalibus inter se / nunc de mutis sciamus, notandum quod /c/ et /p/ post vocalem preponuntur /t/ in eadem sillaba, ut aptus, diptongus, actus, factus et sic de aliis. Sed /b/ et /g/ preponuntur /d/ ut abdomen, id est pinguedo in ventre porci, amigdalus, Magdalena, et sic de similibus. Unde dicitur: c/p/ precedunt /t/bo/gat/d/que preibunt .
36. Amplius videre restat de ordine semivocalium ad mutas, unde sciendum quod nulla semivocalis mute preponi debet, nisi /s/ et hoc solum preponitur hiis litteris /b/c/t/p/q/, ut Sbarca, scutum, spes, status, squalor, de quo dicitur in versu: Ba/ca/ pe/ut/que/preit/has/sola/s/quoque solum . Nec si abiiciam de hiis dictionibus : ast/post/vult/fert. Sunt enim concise dictiones, quia /ast/ ponitur pro /ad/, /post/ pro postea, /vult/ pro velit, /fert/ pro ferit. Ulterius notandum quod mute preponuntur semivocalibus liquidis in eadem sillaba, hoc modo quod /c/d/g/t/ preponuntur /m/, ut Alcmene, Admonius, nomen fluvii, agmen, itmos, id est flos, dragma, id est questio
|
|