Ioachim de Flore: Introduzione all'Apocalisse

Pag 36


prophetam dicitur: Erunt quinque civitates in terra Egipti loquentes lingua Chanaan;
civitas solis vocabitur una. Concordat itaque tribus Ruben cum Ierosolimitana
ecclesia, quia utraque primogenita perdidit - Ruben, quia thorum patris
fedavit, ista, quia fedo verbi semine iudaizare nitebatur fideles, qui credebant
ex gentibus. Gad secunda post Ruben hereditatem accepit; secunda post Ierosolimitanam
Antiochena est fundata ecclesia. Manasses primogenitus Ioseph
fuit, sed prelatus est ei frater suus iunior Effraim; Alexandrina ecclesia prescribebatur
primo, sed nunc Constantinopolitana, que iunior erat illa, prescribitur.
Tribus Iuda, tribus regalis, in qua fundatum noscitur templum, Romanam
respicere comprobatur ecclesiam, cui regale prestitit deus sacerdotium. Hec
enim civitas solis, hec ecclesia propria Christi. Septem vero tribus septem respiciunt
Iohannis ecclesias, ut uni veritati utrummque fidem faciat testamentum.
Hoc enim significant quinque principales ecclesie, quod principales tribus
quinque; hoc septem tribus relique, quod ecclesie septem in Asia ab apostolis
institute. Sive etenim in quinque tribubus, sive in ecclesiis quinque, quinque
designantur etates seculi ab Adam usque ad Christum et usque ad extrema apostolorum
tempora, quando finem in populo circumcisio accepit propter illud,
quod scriptum est: Comedetis vetustissima veterum, et novis supervenientibus
vetera proicietis. Non enim mox inchoatis novis subito subtracta sunt vetera,
sed tamdiu expectatum est, quousque nova plantatio convalesceret. Sane in
septem tribubus et in septem ecclesiis septem novissimorum temporum designantur
progenies, que sibi seriatim succedunt et a primo Christi adventu usque
in finem per successionem pertranseunt, in quibus apocalipsis liber, prout superius
diximus, expeditur. Quinque namque etates mundi habent historias suas,
que opera olim gesta renuntiant. Huic vero etati sexte, ut diximus, datus est liber
iste sic distinctus sive partitus, quomodo etas ista distincta patet esse operibus.
Credimus autem ad huius rei assertionem sufficere posse duo sibi tam mire
concordantia testimonia. Sed quia scriptum est: In ore duorum vel trium testium
stat omne verbum, dabimus duce Christo et tertium. Cum semper dei filio sit
idem posse quod velle, legitur tamen aliquando esurisse, aliquando sitim cum
discipulis sustinuisse nec aliquando turbam legitur pavisse nisi bis, ea utique
rationis gratia, qua nichil sapientia preter sapientiam facit, ut se in suis operibus

Torna all'inizio