Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 527


et divicias inopie impermixtas, et alacritatem carentem tristicia,
et sanitatem infirmitatibus exlusam. Dixit Alexander: ex omnibus
hiis, ego nichil habeo. Respondit: inquiras hec ab habente.
Dixit Alexander: nunquam vidi aliquem isto discreciorem. Et
eodem stante uno die pro [expeticionibus] hominum, prout
consueverat semper, nullus ad presenciam suam pervenit aliquid
petiturus. Tunc dixit assistentibus: istum diem inter dies regnacionis
mee non numero. Et circumstantes dixerunt ei: in exercitu
Darii sunt trecenta milia hominum; quibus respondit Alexander:
bonus cocus non terretur ex multis gregibus. Et intrantes ad
eum quidam sui patriarchae dixerunt ei: ex quo vos Deus ampliavit
in regnis, ad hoc ut filios habeatis plures acquiratis uxores.
Quibus respondit: non decet a mulieribus vinci qui viros fortissimos
superavit. Et intravit ad eum quidam cum ruptis vestibus,
bene eloquens, et ad interrogata bene respondens. Cui dixit: si
sicut tua ratiocinatio sic tuus esset vestitus, quid iuris esset
in ornamento tui corporis impendisses, sicut anime quod meruit
de scientia contulisti. Cui respondit: domine rex, ratiocinationem
adipisci valeo ex me ipso, vos tamen potestis vestimenta
concedere. Et precepit regio munere eius nuditatem sublevandam.
Item duxerunt coram eo latronem quem suspendi
precepit; ad quem latro: dolens commisi quod commisi. Ad quem
Alexander: propterea te dolentem suspendent. Et introivit ad
eum quidam dicens: o rex, iubeatis mihi dari X milia marobotinorum.
Cui respondit: non meritus es. Et dixit: si non meritus
sum habere, vos dare meremini, Et requisivit Platonem
sapientem dicens: quid decet regem semper agere? Respondit:

Torna all'inizio