Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 11


Sequenti anno Vulsci contra Romanos bellum reparaverunt
et victi acie etiam Coriolos civitatem quam habebant optimam
perdiderunt.
Octavo decimo anno postquam reges eiecti erant, expulsus
ex Urbe Q. Marcius dux Romanus, qui Coriolos ceperat Vulscorum
civitatem, ad ipsos Vulscos contendit iratus et auxilia
contra Romanos accepit. Romanos saepe vicit, usque ad quintum
miliarium urbis accessit, obpugnaturus etiam patriam suam
legatis, qui pacem petebant, repudiatis, nisi ad eum mater Vetueria
et uxor Velumnia ex urbe venissent, quorum et precatione
superatus removit exercitum. atque hic secundus post Tarquinium
fuit, qui dux contra patriam suam esset.
C. Flavio et L. Virginio consulibus trecenti nobiles homines,
qui ex Fabia familia erant, contra Veientes bellum soli
susceperunt promittentes senatui et populo per se omne certamen
implendum. itaque profecti omnes nobiles et qui singuli magnorum
exercituum duces esse deberent, in proelio conciderunt.
unus omnino superfuit ex tanta familia, qui propter aetatem
puerilem duci non potuerat ad pugnam. post haec census in
urbe habitus est, inventa sunt civium cxvii milia cccxviiii.
Sequenti tamen anno, cum in Algido monte ab Urbe duodecimo
fere miliario Romanus obsideretur exercitus, L. Quintius
Cincinnatus dictator est factus, qui agrum quattuor iugerum
possidens manibus suis colebat. is cum in opere et arans esset
inventus, sudore deterso togam praetextatam accepit et caesis
hostibus libreravit exercitum
|| iugumque boum Aequis imposuit
victoriamque quasi stivam tenens subiugatos hostes prae se
primus egit. ||
Anno trecentesimo et altero ab urbe condita imperium consulare
cessavit et pro duobus consulibus decem facti sunt, qui
summam potestatem haberent ac decemviri nominati sunt. sed
cum primo anno bene egissent, secundo ex his Ap. Claudius
Virgini cuiusdam, qui honestis iam stipendiis contra Latinos
in monte Algido militabat, filiam virginem corrumpere voluit;
quam pater occidit, ne stuprum a decemviro sustineret, et egressus

Torna all'inizio