enim comedendum eos aedificaretis, et ita perirent,  
cum idolum aliquid esse putarent. 
18. LANFR.  Carnem in aeternum . Id est, non solum  
ab aliis cibis, propter vitandum fratris scandalum  
abstinerem, sed et carnem, quae suavissimus inter  
omnes cibus est, in aeternum dimitterem. 
CAP. IX.—1. LANFR.  Non sum liber? Et si , inquit,  
liceat vobis idolothyta edere, non tamen debetis,  
sicut ego, etsi liceret; non tamen a vobis, cum  
praedicarem, stipendia accepi. Hoc Apostolum velle  
sequentia declarant. 
2.  Non sum Apostolus?  Commendat auctoritatem  
suam, quia a se superius argumentum sumpsit. 
3.  Opus meum . Per hoc, inquit, probatur quia  
Apostolus et magister vester sum, quia vos discipuli  
mei estis in fide Christi. 
4.  Mea defensio . Quidam dicebant eum non esse  
Apostolum, eo quod Dominum non vidisset, et nullam  
gentem ad Dominum convertisset. Adversus  
calumniam eorum hanc defensionem opponebat, dicens  
se et Dominum vidisse et Corinthios  
convertisse. 
5. AUGUST. ( lib. De opere mon. , c. 4, tom. III).  
 Nunquid non habemus . Ostendit sibi licere quod  
caeteris apostolis, id est, ut non operetur manibus  
suis; sed ex Evangelio vivat, sicut Dominus eis  
constituit. Quod in consequentibus apertissime demonstravit.  
Ad hoc enim fideles mulieres, habentes  
terrenam substantiam, ibant cum eis et ministrabant
  |  
  |