Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 556


Omnia enim numero, pondere et mensura creasti Domine,
ait ipse, quod theoloice dicitur modus, species et ordo. Hoc
eciam indicat Scriptura in principio Genesis, quia in principio
creavit Pater Verbum, quia dixit Spiritum qui ferebatur super
aquas
. Hanc Trinitatem vidit Abraham, quia tres vidit et unum
adoravit, et idem Salomon de Deo loquens in Proverbiis: Quod,
inquit, nomen eius vel filii eius si nosti, illius scilicet qui appendit
tribus digitis molem terre
…. Ecce descripsi eam tripliciter, scilicet
sapienciam eterni luminis derictivam, nam vapor est omnipotentis
Dei et ymago claritatis illius et idcirco ut in anima quasi
a Patre reluceat potestas, a Filio veritas, a Spiritu S. caritas
attendantur.
2. Et sic in memoria sit stimulus consciencie, in intelligencia
splendor noticie vel radius noticie, in amore igniculus benivolencie
ad nostram creatam ymaginem reformandam per potenciam
paternalem, illustrandam vel conformandam per noticiam filialem,
transformandam in amorem celestium per benivolenciam
spiritualem. Ille igitur ignis tripliciter exurens montes et mentes
contemplancium a montibus eternis per lucem sapiencie illuminans
et exsufflans radios igneos, trinam partem nostre create
ymaginis trino radio reaccendat.
3. In hac tercia parte nostri opusculi in amorem celestium,
ut cum Paulo raptus usque ad tercium celum contemplari valeas
Seraph illum cum Ysaya, intendentem labia tua ignito calculo
S. Scripture quem forcipe tulerat de altari, ita quod cum viro
induto lineis, summo sacerdote Cristo, implere valeas primus
altaris perfecte intelligencie manus sacras, ut effundere valeas
super Domini civitatem ecclesie militantis, ut tamquam vir desideriorum
cum Daniele Gabrielem volantem cognoscas tempore

Torna all'inizio