Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 214


nisi propter abstractionem a rebus, in qua completur intentio universalitatis
per actum intellectus abstrahentis. Cum ergo intellectus Angeli non
abstrahat species a rebus, videtur quod species non sint universales in ipso.
2. Praeterea, si dicantur universaliores, aut hoc est quantum ad cognitionem,
aut quantum ad operationem. Non quantum ad cognitionem, quia naturalium
causarum omnes cognitionem habent, et sui ipsorum, et Dei; non quantum ad
operationem, quia non sunt rerum operatores, ut dictum est. Ergo videtur, quod
nullo modo possint quorumdam species universaliores esse.
3. Praeterea, quanto cognitio est magis propria, tanto est magis perfecta. Sed
superiorum cognitio perfectior est, sicut et natura simplicior, ut ex praedictis
patet. Ergo videtur quod superiorum species non sint magis universales.
4. Praeterea, qui cognoscit universalia, non potest propria cognoscere, nisi
acquirat aliquid de propriis rei. Si ergo inferiorum Angelorum species essent
magis propriae, oporteret quod superiores non reducerentur in actum propriae
cognitionis rerum nisi per inferiores: quod est inconveniens, cum magis e contra
contingat, secundum Dionysium. Ergo videtur idem quod
prius.
SED CONTRA est quod Dionysius dicit, quod superiores Angeli
habent scientiam magis universalem, et inferiores particularem et subiectam.
Praeterea, hoc idem videtur per hoc quod in libro de Causis dicitur,
quod cum omnis intelligentia sit plena formis, in quibusdam sunt formae magis
universales, scilicet in superioribus; et in quibusdam minus, scilicet in
inferioribus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, secundum theologos et philosophos oportet ponere
formas superiorum Angelorum esse magis universales. Cuius ratio est, quia in
omnibus scientiis et artibus, sive speculativis sive operativis, oportet quod illa
quae est altior et ordinativa aliarum, consideret rationes magis universales, eo
quod principia sunt parva quantitate, et maxima virtute, et simplicia ad plurima
se extendunt: verbi gratia, sub civili scientia est militaris, et sub militari equestris,
et sic deinceps; civilis autem sub consideratione boni humani absolute;
militaris autem considerat hoc idem, secundum quod determinatur ad res bellicas,
et sic deinceps: et propter hoc inferior accipit principia sua a superiori,

Torna all'inizio