[ quinquaginta octo ] annis, quod eam viriliter invaserant Francorum principes et gens inclita
Venetorum. Cum itaque Greci Constantinopolim ingressi essent, sicut patres eorum franchissimam
Troiam, ita ipsi urbem regiam protinus succenderunt. Tunc imperator Balduinus, cui
capta urbe remanserat tantum magni nominis umbra, milites et populus civitatis tante multitudini
resistere non valentes, cum parvulis et mulieribus naves protinus ascenderunt et prospero
cursu dante Deo ad insulam Nigropontis pervenerunt.
Cum autem Ianuenses, emuli Venetorum, audissent quod Paleologus Constantinopolim invasisset,
alacres sunt effecti; statimque pacis federe violato, quod de mandato summi pontificis
inter ipsos et Venetos erat factum, societatem cum Paleologo contra Venetos statuerunt.
Exinde gens Venetorum, ut posset resistere tam efficacissimis inimicis, magnis laboribus
et expensis cepit vehementer affligi. Oportebat namque ipsos classem cum multitudine beltorum
ad defensionem insularum quas tenebant, singulis annis in Greciam destinare. Licet
autem excelsum verticem exaltationis de acquisitione Terre sancte vel regie urbis Grecia
extulisset, tamen tanta erat tunc in mari potentia Venetorum, quod, nisi Ianuenses Grecis
auxilium prebuissent, non sine magno tremore in mare Ionio vel Egeo Venetorum exercitui
tota Grecia occurrisset. Longe quippe sunt Greci ab illo florido statu, in quo decennali bello
troiana menia in ultionem rapte Helene subverterunt, nec non a strenuitate qua sub Alexandro
invictissimo rege Macedonum, regnis Asie subiugatis, totius obtinuerunt imperium
Orientis. A philosophye insuper disciplinis sunt nimium elongati, in quibus ita studiosi antiquitus
extiterunt, quod in artium liberalium scientia cunctos populos excellebant. Sane postquam
ab obedientia romane Ecclesie recesserunt, multis sunt adversitatibus conquassati, multisque
etiam existunt erroribus et falsis opinionibus involuti. Unde cum fuerunt iam tantorum probitatum
quam scientia nec non disciplina sancte matris Ecclesie que est caput et magistra
omnium fidelium, denudati, merito vilissimi et abiecti a cunctis fere gentibus reputantur. Nam,
qui solebant orientalium regionum imperium obtinere, facti sunt preda omnium circumstantium
regionum; quasi enim quelibet gens eorum spolia obtinuit et imperium laceravit. Nonne
Saraceni et Turchi et alie barbare nationes omnem regionem a flumine Euphrate circa, Syriam
videlicet et Sciliciam, Arabiam et Egiptum eorum imperio abstulerunt? Novissime autem,
temporibus nostris, eorum peccatis exigentibus, Francorum princeps, Veneti et Lombardi, capta
Constantinopoli et multis aliis eorum civitatibus et insulis expugnatis, de ipsorum spoliis plurimum
sunt ditati. Unde Greci, erumpnarum suarum congeriem intuentes, gemendo possunt
dicere: Quid nisi preda sumus omnium populorum?
Temporibus istis Paleologus Guielmum principem Bithinie et Achaie, quem in bello ceperat,
abire permisit, castro Malvasie et quibusdam aliis locis munitissimis ab eo receptis.
Princeps autem confederatus cum Venetis terra marique Paleologum totis viribus impugnabat.
Anno Domini 1262. In hoc tempore illustris iuvenis Stephanus, magnifici Andree regis
Ungarie et nobilis regine Beatricis generosa propago, cum diutius expectasset, in curia Marchionis
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|