Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 310


Solutio III
Ad tertiam quaestionem, dicendum, quod prima differentia assumptionis et unionis
est quod assumptio est actio vel passio; unio autem est relatio tantum, quamvis
unitio etiam sit actio. Secunda differentia est quia assumptio dicitur per comparationem
ad terminum a quo separatur vel accipitur secundum quod uniendum
est; sed unio dicitur per comparationem ad terminum vel effectum coniunctionis,
qui est esse unum. Et inde sumitur tertia differentia, quod uniens est unitum:
quia unitum significatur secundum quod iam factum est unum; assumptum
autem secundum quod est in via ad hoc: et ideo assumens non est assumptum.
Quarta differentia est, quia assumptio determinat id ad quod fit coniunctio,
secundum quod dicitur assumptio, quasi ad se sumptio: unio autem non; et ideo
quicumque facit coniunctionem, potest dici unire; non autem potest dici assumere,
nisi sibi coniungat; unde Pater univit humanam naturam cum divina, non
autem assumpsit. Quinta differentia est quod unio, quantum est de se, aequaliter
respicit utrumque extremorum; assumptio autem non, immo requirit esse fixum
et stans in uno, ad quod aliud trahatur; et inde est quod natura divina potest dici
unita in persona humanae naturae, non autem potest dici assumpta.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis assumptio ordinetur ad unionem, non
tamen includit in sua significatione terminum, qui est fieri unum, sicut includitur
in significatione unionis.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod dicitur, quod uniens est unitum, intelligendum
est de eo quod est uniens sibi, et in se: Pater autem non univit sibi; nec divina
natura univit in se, sed in persona, nec humana natura signatur ut unitum in persona,
sed homo. Et ideo neque Pater est homo, neque divina natura est humana.
Ad tertium dicendum, quod quamvis in Christo assumptio non praecedat unionem
tempore, praecedit tamen natura, et secundum modum intelligendi.
ARTICULUS 2
Utrum unio sit facta in natura
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod unio sit facta in natura. Quod enim constat ex duabus naturis,
videtur habere unam naturam mediam inter illa, sicut mixtum quod constat ex
quatuor elementis. Sed Christus constat ex duabus naturis, secundum Augustinum,
qui dicit, quod ex utraque substantia, scilicet divina et humana,
est unus Dei et hominis Filius. Ergo videtur habere unam naturam ex utrisque
compactam.

Torna all'inizio