Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 389


dominum Papam senatores fiant, capitaneo
praedicto nihilominus usque ad annum in administratione
officii solummodo ad opus grassiae
remanente, quem senatoris nomen pro Papa tantum,
non pro rege Karolo communiter habere
volebant, quia post resumptum senatus officium
tres vicarios successive, secundum primo, et tertium
secundo pejorem, ad ipsius populi regimen
destinavit, per quos urbis fere potentia et dignitas
est eversa, cum fuerint partiales, et justitiae
stateram nequaquam manibus appendentes,
male terram rexerint, et multa ipsius urbis
discrimina in eorum regiminibus procurarint.
CAP. XV
De navali pugna ad Neapolim. Princeps captivus
factus est.
Postmodum Princeps venit, Apulia dimissa,
Neapolim, et triginta galeas per Principatum et
Terram Laboris jubet armari, et apud Neapolim
convenire. Interea Catalani sane et Siculi armant
Messanae XI galeas, et ad vexandum terras
Principatus et Terrae Laboris, quae sub rege
Karolo et Principis fidelitate vivebant, unanimiter
accinguntur; et ad haec potissime intendentes,
discurrunt remis trahentibus omnia lictora,
quaecumque sunt usque Neapolim, et duas
etiam parvas insulas, quae sunt in nomine Principatus
et Terrae Laboris, videlicet Caprariam,
et Isclam, quae est potissime vino graeco faecunda,
suis hostibus invisis vegetationibus non dimittunt;
terras debiles juxta littora ipsa sitas
gravibus jacturis afficiunt, et quos tam cito bellorum
insultibus habere diffidunt, pecunia extracta
revendunt. Homines enim ipsarum terrarum
metu vinearum, et arborum, ac aliarum
rerum, quas habent extra terras in campis,
quaslibet eis pecuniarum quantitates ultronei
exhibebant, ne ipsorum possessio nautarum manu
improba vastaretur. Venit ergo extolium Syculorum,
post visitatas ordine suo marinarum
terras, ad Bajas sub praesidatu Rogerii de Laurea
ipsius extolii admirati, duasque galeas Principis,
de Gajeta remigantes Neapolim, juncto
nomine primordialiter apprehendit.
Princeps autem, audito Neapoli, quod Syculorum
armata illuc superbe tendebat, tanta non
passus opprobria, tum XXVIII galeas paraverat,
praeter illas duas, quas manus absorbuerat
catalana, de quibus XX erant armatae, suprastantibus
de Terra Laboris et Principatus.
Verum, quia boni confortatoris caput dolorem
non sentit in altero, multi suasores, qui ex animositate
minus tum provide loquebantur, aut
ut non crederentur sua pusillanimitate pavere,
volentes videri apud Principem, ac cupientes credi,
quod parati sunt in omnem casum ire pro
Principe, suggerunt, et suadent, quod tota militia
Principis galeas ascendat et marino certamine

Torna all'inizio