Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 242


Ad secundum dicendum, quod ad rationem liberi arbitrii non pertinet ut indeterminate
se habeat ad bonum vel ad malum: quia liberum arbitrium per se in
bonum ordinatum est, cum bonum sit obiectum voluntatis, nec in malum tendit
nisi propter aliquem defectum, quia apprehenditur ut bonum; cum non sit
voluntas aut electio nisi boni, aut apparentis boni: et ideo ubi perfectissimum
est liberum arbitrium, ibi in malum tendere non potest, quia imperfectum esse
non potest. Sed hoc ad libertatem arbitrii pertinet ut actionem aliquam facere
vel non facere possit, et hoc Deo convenit; bona enim quae facit potest non
facere; nec tamen malum facere potest.
Ad tertium dicendum, quod Deus operatur in omnibus, ita tamen quod in unoquoque
secundum eius conditionem; unde in rebus naturalibus operatur sicut
ministrans virtutem agendi, et sicut determinans naturam ad talem actionem: in
libero autem arbitrio hoc modo agit ut virtutem agendi sibi ministret, et ipso
operante liberum arbitrium agat; sed tamen determinatio actionis et finis in
potestate liberi arbitrii constituitur; unde remanet sibi dominium sui actus, licet
non ita sicut primo agenti.
Ad quartum dicendum, quod illud quod est ad finem, est duplex: quoddam enim
est distans a fine, et quoddam est coniunctum fini, ut patet in generatione naturali.
Imperfectus enim calor qui est dispositio ad formam ignis, dum est in alteratione
praecedente non coniungitur ipsi fini; sed caliditas ultima quae est in
termino alterationis, coniungitur formae substantiali nec excluditur per eam.
Ita dico, quod quaedam ordinata sunt ad finem ultimum beatitudinis, quae ipsi
fini coniunguntur, ut videre, amare, et huiusmodi; et respectu horum erit sempiterna
et libera electio; non autem imperfectorum quae a fine distant, ut fides,
spes et huiusmodi.
Ad quintum dicendum, quod qualitas alicuius est duplex: quaedam ex habitu, et
quaedam ex naturali complexione; et secundum illam quae est ex habitu, videtur
alicui finis talis qualis est ipse; verbi gratia, ei qui habet habitum luxuriae,
videtur optimum delectabile venereum, quod est secundum similitudinem sui
habitus. In his ergo qualitas, puta hoc quod est habere virtuosum habitum vel
vitiosum, est in potestate nostra, et consequenter eius fieri. Sed licet naturalis
complexio non sit in potestate nostra, tamen adhuc fieri eius est in potestate
nostra, ex quo talis complexio, vel eius qualitas, est solum dispositio finis; sed
eius quod est tales esse vel non tales, est in potestate nostra: quia vel opera
causant habitum, sicut in acquisitis, vel saltem sunt dispositiones ad habitum,
sicut in infusis. Qualitas autem quae est ex naturali complexione, non est ad
hoc quod faciat finem videri huiusmodi, sed est sicut dispositio ad illud: sicut
patet in illis qui ex naturali complexione ad luxuriam proni sunt, quod non
omnes delectabile venereum prosequuntur, licet eos ad hoc quodammodo naturalis
complexio inclinet.

Torna all'inizio