Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 17


possis, ostendero, quid a te premii reportabo?». Ad hęc
Romualdus: «Firma», inquit, «et inviolabili me obligatione
constringo quia mox ut beatum martyrem videro,
apud seculum ulterius non manebo». Hortatur ergo conversus
ut ipsa nocte Romualdus dormire postponeret et una secum
intra ęcclesiam in orationibus vigilaret. Cumque nocturno silentio
longanimiter ambo in oratione persisterent, ecce circa gallicinium
noctis beatus Apolenaris, his duobus manifeste videntibus,
exiit de sub altari quod in medio ęcclesię ad honorem beatę virginis
Marię cernitur esse constructum. Visus est autem exire ab
orientali parte, illinc videlicet ubi marmor porfireticum iacet. Confestim
vero tantus splendor totam replevit ęcclesiam ac si sol
fulgoris sui radios intra ipsos parietes cohiberet. Tunc beatissimus
martyr sacerdotalibus infulis mirabiliter exornatus, aureum in
manu portans turibulum, cuncta ęcclesię incensavit altaria, et
hoc facto statim unde exierat rediit, et mox omnis ille
splendor eum prosequens apparere cessavit.

1



5




10




15

Torna all'inizio