Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 420


pandit originem. Post adeptionem vestram se credit et
iudicat imperantem.
Luxuriant animi rebus nimiumque secundis
Metitur vobiscum et ordinat quot et quibus temporibus
ad vos accedat gratissimus, praecavens ne alicui forsan
sit cognitum beneficium quod non suis meritis, sed divina
miseratione se credit adeptum.
Nil sine cautela doctior egit homo.
Sed cum ab oculis sompnus excutitur, an hoc verum
fuerit saepius per lectum quaeritur, et dum non invenit
manus quam tenuerat, genas confestim laniat et deturpat.
Non sine cum lacrimis grata reliquit amor.
Recedit momentaneum gaudium perhennis tristitiae deserens
incrementum, cum dolor ex novitate sit arduus et
ex rei desiderio potius sit nocivus.
Non bene laeta venit res peritura cito.
Quapropter, pulchrarum pulcherrima, vobis est nostra
littera nunc directa ut me licet immeritum vestrae dilectionis
munere debeatis tacere gloriosum.
Colligit et flores rustica saepe manus.
Si enim pociar vestra dulcedine, nullo videbor postmodum
indigere, cum expellat solus vester intuitus quicquid
solet homini afferre iacturam.
Continuo tenebras sol radiando fugit.
Noli dilectionis sponsionem protrahere si me decreveris

Torna all'inizio