Salimbene de Adam: Cronica

Pag 200


sed potius amplexatus et osculatus est rusticum. «Ex qua re pensandum
est cuius apud se humilitatis fuit qui despicientem se
rusticum amplius amavit. Qualis enim quisque apud se lateat,
contumelia illata probat. Nam sicut superbi honoribus, sic plerumque
humiles sua despectione gratulantur. Cumque se et in
alienis oculis viles aspiciunt, idcirco gaudent, quia hoc iudicium
confirmare intelligunt, quod de se et ipsi apud semet ipsos habuerunt».
Iste Constantius tante sanctitatis fuit, sicut ibidem beatus
Gregorius narrat, quod loco olei aquam in lampadibus ardere
fecit.
Diximus supra quod prelatus ad hoc, ut sit ydoneus et sufficiens,
positive debet habere tria, scilicet sapientiam, sanctam
vitam et bonos mores. Sapientiam debet habere, quia, sicut
dicit Ecclesiasticus XXI: Os prudentis queritur in ecclesia, et
verba illius cogitabunt in cordibus suis
. Item Eccli. XXXVII:
Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius laudabiles
sunt. Vir sapiens replebitur benedictionibus, et videntes illum laudabunt.
Sapiens in populo hereditabit honorem, et nomen illius
erit vivens in eternum
. Item Eccli. XXXIX: Collaudabunt multi
sapientiam eius, et usque in seculum non delebitur
. Hinc: Yram
rex Tyri dixit per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit
Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum. Et
addidit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit celum
et terrain, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et
sensatum atque prudentem, ut edificaret domum Domino et palatium
sibi
, II Parali. II.
Sanctam vitam debet habere, quia, sicut dicit beatus Augustinus:
«Vilissimus computandus est et ab omni cetu fidelium
segregandus, nisi precellat scientia et honestate qui est dignitate
prestantior». Item Beda: «Non sufficit sacerdoti rota una sine
altera, nec sufficit ad ambulandum pes unus sine altero. Mundicia
sacerdotis sine sapientia est tamquam ignis qui evanuit in
fumum et uva que detumuit in acetum. Sapientia enim eius sine
mundicia est quasi cibus sine sale et lucerna sine lumine». Item
Beda: «Quomodo potest predicare mundiciam sacerdos inmundus
aut sapientiam sacerdos ignarus? Quomodo poterit hortator

Torna all'inizio