Petrarca Franciscus: Africa

Pag 121

LIBER QUINTUS


Precipue in rege regisque in coniuge multum
Angitur, et quantis velit hos custodibus ire,
Cui tantum committat onus. Sic anxius heret
Mercator, cui vota vie cessere secunde
Et lucri Fortuna fuit; nunc cogitat, aurum
Ac gemmas qua puppe vehat pretiosaque rerum,
Quique ratis custos placeat. Non carior usquam
Ullus erat Lelio: nulli felicius altos
Credere consuetus lassata mente labores.
Hunc igitur noctis medio vocat, admonet arma
Navibus imponat, lectoque ut remige cetum
Instruat, hac patrie petiturus litora classe.
At misero multum diversa fluebat amanti
Nox ea cum lacrimis: quas sese vertat in artes,
Quos vocet ille deos, precibus quibus atra relaxet,
Stamina Parcarum et dilecte tempus amice.
Nunc venit in mentem cara cum coniuge raptim .
Herculeas subita linquentem classe Columnas
Fortunatorum famam tentare locorum;
Nunc recta penetrare via Carthaginis alte



500




505




510




515

Torna all'inizio