receptibilis in materiae fundamento per materiam determinatur; sed in Angelo
in se determinata est ex hoc quod in aliquo sicut forma determinabilis recipi
non potest; et ex hoc ipso satis incommunicabilis est, et non per determinationem
recipientis: sicut et divinum esse est proprium et determinatum non per
additionem alicuius contrahentis, sed per negationem omnis additi; unde dicitur
in lib. de Causis, quod individuatio sua est bonitas pura. Quare patet quod
multo nobilior est personalitas in Angelo quam in homine, sicut et cetera quae
eis conveniunt, secundum Dionysium.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod forma participabilis non individuatur nisi per
materiam, in qua accipit esse determinatum; sed forma quae non est receptibilis,
non indiget materia determinante, sed in sua natura determinatur ad esse
quod sibi non ad materiam dependens acquiritur sicut formis corruptibilibus;
nec in materia etsi non ad materiam dependens, sicut animae rationali.
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum; quia forma rationem universalitatis
habet ex hoc quod in pluribus est receptibilis.
Ad tertium dicendum, quod forma quae est recepta in intellectu, potest dupliciter
considerari: vel per comparationem ad rem cuius est similitudo; et sic habet
universalitatem: non enim est similitudo hominis secundum conditiones individuantes,
sed secundum naturam communem: vel per comparationem ad intellectum
in quo habet esse, et sic est quid individuatum, quemadmodum intellectus;
et alia numero species intellecta hominis est in intellectu socratis, et alia in
intellectu Platonis; unde non oportet intellectum non esse quid determinatum et
subsistens.
Ad quartum dicendum, quod rationale, secundum Dionysium, est in Angelis et
in Deo eminenter, secundum quem modum ipse intellectus divinus et angelicus
ratio nominatur.
ARTICULUS 3
Utrum in Angelis possit esse numerus.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Angelis non possit esse numerus. Numerus enim quantitas
est. Sed quantitatis subiectum est materia. Cum ergo in Angelis non sit materia,
ut dictum est, videtur quod nec numerus.
2. Praeterea, secundum philosophos, in his quae sunt sine materia, non potest
esse numerus, nisi secundum causam et causatum. Sed unus Angelus non est
causa alterius. Ergo si sunt sine materia, nullus numerus in eis esse potest.
|
|