Petrarca Franciscus: Africa

Pag 49

LIBER SECUNDUS


Rebus in humanis nil dulcius experiere
Alterno convictu et fido pectore amici.
Est equidem e multis tibi nunc certissimus unus
Lelius. Archani sit conscius atque minister
Ille tui, regat affectus pectusque profundum
Cernat inaccessum reliquis. Post tempore multo
Lelius alter erit domui claroque nepoti
Carus et eximio pariter coniunctus amore.
Hinc olim multi errabunt, parque omnibus unum
Lelius et Scipio celebrabitur inter amicos
Quos tulit extrema veniens ab origine mundus,
Cum duo sint paria et longo distantia tractu.
Suscipe tu primum, nec, sis licet altus, amicum
Despice plebeium, quoniam de plebe verendi
Surrexere viri, quos nobilioribus equos
Viva tulit Virtus animusque parentibus impar.»
Dixerat. Ille autem: «Tua per vestigia quamquam
Ingressus, nunquam patrio memor ipse decori
Defuerim. Tamen admonitus vigilantior ibo
Quo me, sancte, vocas, genitor. Sed multa monentem
Te fatum tacuisse meum, pater optime, miror».
Mestior ille: «Equidem! tua te, dulcissime, virtus
Aspera cunta pati doceat. Quid Fata reservent
Ultima preclaro malis nescire labori.

515




520




525




530




535


Torna all'inizio