Manichei deteriores sunt diabolo, qui dicunt quod omnia visibilia
creata sunt a diabolo, et ipse diabolus dicit, Luc. IIII: quia michi
tradita sunt, et cui volo do illa. Si igitur sibi tradita sunt, ergo accepit
ab alio. A quo ergo nisi ab illo qui dicit, Iob XLI: Quis
ante dedit michi, ut reddam ei? Omnia enim que sub celo sunt mea
sunt. Item Ys. XLVIII: Manus mea fundavit terram, et dextera
mea mensa est celos. Item Ys. XL: Levate in excelsum oculos vestros
et videte quis creavit hec, qui educit in numero militiam eorum et
omnes ex nomine vocat. Et infra: Numquid nescis aut non audisti?
Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terre, non deficiet
neque laborabit, nec est investigatio sapientie eius. Item Apostolus,
I ad Cor. IIII: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem
accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
Septimo, regnum Dei appellatur spiritualis intellectus in divina
Scriptura, de quo habetur, Mat. XXI: Ideo dico vobis quia auferetur
a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. Verba
Domini sunt, que dixit principibus sacerdotum et Phariseis. Numeri
XXIII: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius
hominis, ut mutetur. Dixit ergo et non faciet, locutus est et non
implebit? Immo implebit, quia ipse dicit: Que procedunt de labiis
meis non faciam irrita. Hinc Apostolus dicit, prima ad Cor. I:
Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam
prudentium reprobabo. Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor
huius seculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam
Deum, placuit Deo per stultitiam predicationis salvos facere credentes.
Item Ys. XXIX: Et dixit Dominus: Eo quod apropinquat populus
iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me,
et timuerunt me mandato hominum et doctrinis, ideo ecce ego addam
ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo.
Peribit enim sapientia a sapientibus eius, et intellectus prudentium
eius abscondetur. Hinc Dominus ait, Mat. XI: Confiteor tibi, Pater,
Domine celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus
et revelasti ea parvulis, scilicet illis parvulis de quibus habetur,
Zacharie XIII: Et convertam manum meam ad parvulos,
et erunt in omni terra, dicit Dominus.
|
|