Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 51


doleo dampnum simpliciter, carissime domine, cum, si conditionem
meam infra meipsum commetior, ad victum mihi panis et aqua sufficeret,
sed considero quod deficiente nunc mihi tempore prospero quod me non
multum divitem dereliquit, auxilium istud in quo aliquantulum ceperam
confidisse defecit. Considero etiam quod frater meus qui tenaces semper
habuit manus ad munera, vel tepebit penitus in mittendo de cetero,
vel religionis alicuius assumet habitum ex casus huiusmodi crudelilate
turbatus. Ego vero Gaietam propterea bis accessi ut per Gaietanos,
qui tanquam dampni participes indempnitatis mihi remedium – licet
frustra – promittunt, super hiis possem consilium invenire. Et idcirco,
carissime domine, personam vestram que mihi est non solum in prosperitate
solatium, sed in adversis etiam delectamen, visurus venire non potui.
Scribo vobis tamen hec omnia tanquam illi cui volo, debeo et teneor
omnia negotia propalare. Vos itaque, domine, prosperum vestrum statum
et si redire ad partes istas in proximo vel in Arpino morari diutius
proponatis, mihi vestro dignemini nunciare si placet.


Domino … magistro iustitiario, Nicolaus de Rocca.
Senex quidam domesticus et procurator meus, qui multo iam tempore

Torna all'inizio