Nicolaus de Rocca senior: Epistolae

Pag 91


amici collegit affectum, dum, suggesta per me vobis precamina, in oculis
exauditionis fabricam digessistis. Ex fetu veruntamen, quem lecta litterula
vestra gerebat in utero, dum obstetricis instantia stringentis fascie
removisset involucrum, novelli problematis oppositiones invenit, vultis
siquidem telam venusti dictaminis de amatorio stilo me texere et novas
inter se scribentium adaptare personas. Sed rogati torpens ingenium duplicis
rationis exceptio prepedivit: prima quod temptantis oratoris intentio,
domesticis circumsepta negotiis, ad ordiendam ornati telam dictaminis
manus habebat inhabiles; secunda quod vulnus expositum medentis quantacumque
sollertia curare non potuit, dum precurrentis casus et cause primitias
ignorabat. Dubitavit etiam lingue torpentis officium in actum
erumpere, ubi temptationis obiecte potius quam petiti consilii signa
coniecit. Ex his igitur causis excusata scribentis affectio, precibus preces
accumulat, ut sic negotiorum meorum procuranda commoditas vestre sollicitudinis
habitum promptum accipiat, sicut in vestro recto gratitudinis
ordine me cupitis invenire paratum.

Torna all'inizio