Papias: Ars Grammatica

Pag 55


"uinum, uillum", "ouina, ouilla", et "paulus, paula, paulum,
paululus, paulula, paululum" et "pauxillus, pauxilla, pauxillum"
(unde "pauxillulus, pauxillula, pauxillulum"), "uelum, uexillum",
"mala, maxilla", "talus, taxillus", "palus, paxillus", "qualus" etiam,
"quasillum". 25 Excipiuntur quoque de superioribus feminina in
ra , que non fiunt a masculinis, nec habent ante r aliam consonantem,
ut "ara, arula", "terra, terrula". 26 Excipiuntur adhuc neutra
habentia g ante n , "tignum, tigillum", "signum, sigillum". 27
Sciendum uero quod in ellus uel in illus finita, si a trissillabis formantur,
pares habent sillabas, ut "catulus, catellus", "geminus, gemellus",
"misera, misella", exceptis habentibus aliam consonantem
ante n , que addunt unam sillabam, sicut et dissillaba, ut
"columna, columnella", "tignum, tigillum". 28 Alia uero sillaba
crescunt, ut "agnus, agnellus", "liber, libellus", "paulus, pauxillus",
exceptis que ante n non habent aliam consonantem: "bonus,
bellus", "uinum, uillum", "unus, ullus" et "pannus, panniculus".

Torna all'inizio