LlBELLUM DE PlNNE DE TERRIS, ET ECCLESIA SANCTI PETRI 
DE BUBETA. 
IN Dei nomine. Qualiter nos Iohannes, et Ameczo, et Ildeprando, 
et Maio germanis, filiis quoddam Maioni, et Vgo filius 
quoddam Leuteri petivimus a te domno Iohanne, abbate ex monasterio 
Sancti Vincencii, quod situm est in territorio Beneventano 
iusta fluvium Vulturnum in locum, qui nominatur Samnie, ut vos 
pro consensu de primati monachi, qui preordinati sunt in offercio 
sancti vestri monasterii, concedere digneritis nobis, ad filii et ad 
nepotibus nostris, et usque in viginti novem anni completi, idest 
de rebus proprietatis de suprascripto sancto monasterio in territorio 
Pinnense, idest una pecia de terra in loco, qui dicitur Bubeta, 
ubi ipsa ecclesia Sancti Petri edificata est, et est ipsa suprascripta 
pecia de terra per mensura modiorum quadraginta, et ipsa 
suprascripta ecclesia cum cellis, terris, et dotis, et cum oratoriis 
eius; et in locum qui dicitur Carpenone, et in colle de Rumuli, 
et in canabine, que est inter terra culta et inculta per singule pecie 
insimul faciunt modiorum quinquaginta, et sunt ipsi suprascripti 
rebus infra finis: fine Cerqueto; et fine fluvio Fine; et fine rigo 
de Tondeliano; et fine rigo de Casarico, et si amplius fuerit de 
suprascriptis rebus infra iam dictos finis super ipsi modiorum, quam 
super continet, ad pars de suprascripto vestro monasterio nichil 
reservastis, sed in integrum concedisti tu suprascripto Iohanni abbati 
nobis suprascripti Iohannes, et Ameczoni, et Ildeprandus, et 
Maioni et Vgoni et ad filiis, et ad nepotibus nostris, et usque in
  |  
  |