Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 16


Nulla enim unitas creata unum posset facere, nisi unificaretur
ab hac creatrice unitate.
Idcirco hic commemorandum, quod multis modis “unum” et
unitas dicitur. Dicitur enim unitas unifica vel unitatis, dicitur unitas
idemptitatis, dicitur unitas unionis, dicitur unitas indifferentia. De omnibus
exempla sumenda. Unitas unifica vel unitatis est illa unitas qua aliquid
est unum, ut unus homo, una natura, una humanitas, una unitas.
Sed cum de aliqua re, que non sit corpus vel spirinus, dicitur unum, ut
cum dicimus “una unitas vel una humanitas”, non proprie dicitur unum,
sed ex illo tropo locutionis quod faciat unum. Ergo unitas est una, id
est facit unum; humanitas est una, non quod unitas sit in humanitate,
quia iam forma forme inesset, sed quia facit unum hominem, et semper
facit eum unum hominem quia forma numquam est otiosa in subiecto.
Unitas idemptitatis est illa unitas qua aliqua diversa ratione sunt unum,
ut Plato et anima Platonis sunt unum rationale; Plato et corpus ex quo
consat Plato sunt unum coloratum; hoc coopertum, pater tuus videlicet,
et pater tuus sunt unum cognitum vel ignoratum. Dicunt enim:
“tu non cognoscis hoc coopertum, ergo non cognoscis patrem tuum,
cum pater tuus sit hoc coopertum”. Et quecumque sunt idem subiecto,
ratione diversa sunt unum idemptitate. Unitas unionis est illa qua
multa uniuntur ut sint unum, vel in una similitudine nature ut omnes
homines sunt unus homo, omnia alba unum album, vel in una loycali
ratione ut omnia universalia sunt unum universale, vel in una ethica
seu morali religione ut omnes fideles sunt unum dilectione vel fide, unde
scribitur: «Multinudinis credentium erat cor unum et anima una»,
vel in una numerali multitudine ut unus populus, unus acervus, unus
chorus, vel in una partium habitudine ut paries tectum et fundamentum
sunt una domus, anima et corpus unus homo, materia et forma unum
corpus. Unitas indifferentia est unitas unifica omnis unitatis, que Deus
est, secundum quam theologicatur “Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt
unum”. Cuius unitatis que sit assertio, sanctus Boetius in libro Trinitatis
ita proloquitur: «Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus
Sanctus est Deus. Igitur Pater et Filius et Spiritus Sanctus unus Deus,
non tres dii, cuius coniunctionis ratio est rei indifferentia». Igitur

Torna all'inizio