sunt prope Landrianum; in illa vero nocte equi eorum nihil 
fere ad comedendum habuerunt. Alia autem die duxerunt 
cum prope castrum, quod Roxate dicitur, ibique tentoria 
fixerunt. Morantes vero ibi per duos dies, fere omnia victualia 
sibi eorumque equis necessaria eis defuerunt; nec ad comedendum 
ad sufficientiam unquam invenire potuerunt. Viso 
autem hoc a rege, scilicet quod Mediolanenses eum deceperant 
et fraudulenter per loca deserta eum duxerant, tunc 
rex Mediolanensibus ait iussitque eis, quod ipsi extra predictum 
castrum de Roxate exire facerent omnes Mediolanenses, 
qui causa custodiendi illud intus habitabant, quoniam 
ipse et sui equites, cum aliter miseram et inopem famem 
evadere non possent, omnia que iuxta ipsum castrum fuerant 
ad comedendum apta auferre volebant. Mediolanenses autem 
hoc audientes et inde valde se contristantes nec regis preceptum 
infringere audentes, statim omnibus illis, qui in ipso castro 
fuerant, preceperunt, quatenus de ipso castro exirent et 
omnia, que intus fuerant, regi eiusque exercitui dimitterent.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |