Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1121


parvo tempore vitam solitariam duxit ibique in omnipotentis domini Iesu Christi servitio
vitam finivit. De quo venerabili viro Iohannes abbas monasterii sancti Vincentii siti
iuxta ortum Vulturni amnis, qui ei familiarissimus fuit, multa miranda michi, cum adhuc
in nostro monasterio praepositurae curam gereret, referre solitus erat. Cuius discipulus
Ianuarius nomine magnae obedientiae magnaeque abstinentiae monachus extitit; qui dum
quodam tempore a magistro suo, venerabili videlicet Gumizone, ut ferramenta, quibus
operari soliti erant, reficeret, Aquinum missus fuisset, domum fabri ferrarii adiit atque
ab eo eadem ferramenta reparari data mercede poposcit. Faber vero ferrarius coepit eum
irridere, dicens: "Num ex pane et aqua solitarius iste tam rubicundus tamque pinguis
extat? Rubor iste, ut michi videtur, magis ex vino quam ex latice hausto procedit." At
ille: "Hodie", inquit, "tibi, utrum ex natura an ex assidua vini potatione rubore conspergar,
ostendam." Cum vero ferrum in ignem missum vehementer ferveret et faber ferrarius
id acceptum forcipe super incudem posuisset ac scintillae huc illucque undique volantes
totam pene domum illustravissent, casu ferrum ex incude in terram dissiliens decidit.
Igitur venerabilis vir Ianuarius ferrum ex incude cecidisse conspiciens, inclinans sese,
fervens ferrum nuda manu tenuit ac super incudem ponens, malleatorem, ut quantocius
id percuteret, hortatus est. At illi, qui aderant, viso tanto miraculo, nimio pavore perterriti,
pedibus eius provoluti, veniam ex irrisione, quam in eum exercuerant, humiliter
deprecati sunt. Sicque factum est, ut omnis illa irrisio in venerationem versa sit, quam
stulti homines in Dei servum procaciter inferre praesumpserant. Itaque cum venerabilis
vir ad magistrum atque ad cellam propriam remeasset, ab eo vehementer correptus est,
quod insultantibus cedens talia in oculis hominum facere praesumpsisset. Cumque ille,
unde hoc sciret vel quis sibi indicasset, percontaretur: "Ille", inquit, "qui tibi praestitit,
ut posses facere, michi etiam, ut possem scire."
Theophilus: Cum Dominus dicat: "Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant
vestra bona opera et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est", quid est, quod sancti
viri bona sua occultant et, ne ab aliquibus videantur, omni nisu elaborant?
Desiderius: Sancti viri etsi quando opera sua ostendunt in publico, intentio tamen
illorum manet in occulto. Per hoc enim, quod intus agunt, laudes exterius non requirunt,
quia et de bono opere proximis cupiunt praebere exemplum et tamen per intentionem,
qua Deo placere desiderant, semper optant esse secretum. Tunc, inquam, bona sua
occultari appetunt, quando ex eorum propalatione nullum animarum lucrum, nullum
fraternae salutis emolumentum cernunt affuturum. Cum autem exinde ad gloriam omnipotentis
Dei aliquid se lucrari posse conspiciunt, tunc bona sua declarari et propalari
patiuntur, quia non suam sed conditoris sui laudem requirunt.
Theophilus: Satis aperta ratio patet, nec aliquid inde ultra requirendum puto.
7. Desiderius: Ea quoque, quae de hoc egregio viro, videlicet Gumizone, Iohannes
religiosus monachus, qui in hac vicina silva sub anachoretica disciplina solitarius commoratur,
solitus est referre, dignum duxi huic nostro associare libello. Dicebat enim,
quia, cum adhuc in Beneventana civitate in suo monasterio degeret, quadam die quidam
Dei servus sibi aliisque fratribus, qui ibi aderant, intulerit, dicens: "Pro certo sciatis hodie
aliquem magnum virum e monachis apud Montem Casinum ex hoc mundo migrasse ad
Dominum". Quod illi audientes mirati sunt, quod per octoginta fere miliaria egredientem

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio