16. LANFR. Empti enim estis . Probatio quod non
sint sui. Nulli enim empti sunt sui: hi autem empti
sunt; ergo, etc.
17. Glorificate et portate . Illatio, quasi diceret:
Quia empti estis, glorificate Deum in cordibus vestris;
cujus servi facti estis.
18. AMBROS. Portate Deum in corpore vestro . Portare
Deum est, in rebus bene gestis, imaginem Dei
ostendere.
CAP. VII.—1. LANFRANCUS. Uxorem habeat . Uxorem,
non dicit concubinam, ut ab hac sententia
excludantur qui divinis auctoritatibus uxores habere
non possunt.
2. Suum virum . Virum hic intelligit legalem maritum.
Sicut in Evangelio: Et hic quem habes, non
est tuus vir .
3. AMBROS. Melius est nubere . Uri est desideriis
agi et vinci, cum enim voluntas calori carnis consentit,
uritur; nam desideria pati, et non vinci
illustris viri est.
4. LANFR. Quod si discesserit . Discedere non potest,
excepta causa fornicationis, non [ f. , nisi]
utique continenter ex consensu vivant.
5. Sanctificatus est vir , id est mundus, et nullam
ex ejus conjunctione mulier immunditiam patitur.
6. AUGUST. ( ex Serm. Domini in monte , l. I, c. 16,
tom. IV.) Sanctificatus est vir . Sanctificatus est enim,
inquit, vir infidelis in uxore fideli, et sanctificata
est mulier infidelis in fratre fideli. Credo, jam provenerat
ut nonnullae feminae per viros fideles, et
viri per uxores fideles in fidem venirent. ( Ibid. Ex
|
|