Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 125

libro III


51. (1) DE QUADAM AMBIGUA CONIUNCTIONE.
(2) Dubitatur etiam an ista sit recipienda: 'Salutem et prosperis
successibus abundare'. (3) Multi repudiant dicentes quod
nulla salutatio recipit infinitivum. Nos eam recipimus, quia vim
verbalis nominis retinet talis modus. (4) Unde recte copulatur
accusativo quemadmodum si dicerem: 'Opto tibi salutem et habere
vitam eternam'.
52. (1) NE ID QUOD EST PROPRIUM NARRATIONIS IN SALUTATIONE
PONATUR.
(2) Preterea est cavendum ne id quod est proprium narrationis
in salutatione claudatur. (3) Unde vitiosa est ista salutatio:
'Iohanni patri plurimum reverendo Petrus eius humilis filius
Bononie gramaticam legens cum subiectione salutem'. (4) Eadem
ratione posset dicere: 'Bononie comedens' vel 'unum codicem
scribens'. Satis est ergo dicere 'Bononie scolaris'. (5) Quid autem
si dicat: 'Bononie deditus studio litterarum'? Dicimus
quod 'studium' est attributum persone, unde comode potest
dici. (6) At si attributum solius negotii tangatur non est dicendum,

Torna all'inizio