Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 426


Senis domi ut res custodiret, dicti fratres pervenerant ad
ipsum Cadi. Et dum sic essent coram Cadi, ipse cum eis disputare
cepit de fide nostra. Cum autem illi infideles sic disputarent
cum fratribus, dicebant Christum solum purum hominem esse
et non Deum. Cum autem sic dixissent, ille Fr. Thomas
Christum esse verum Deum et hominem probavit rationibus et
exemplis, et in tantum eos confudit saracenos, quod penitus
ipsi contradicere non valebant.
3. Tunc videns ille Cadi se sic esse confusum ab eis coram
populo toto, voce magna clamare cepit:«Et tu quid dicis de
Macometo ». Nunc autem istam consuetudinem habent saraceni,
quod si se verbis defendere non possunt se ensibus tuentur et
pungnis. Dum autem eum sic interogasset Cadi, responderunt
fratres dicentes: « Si tibi probamus rationibus et exemplis
Christum Deum verum et hominem esse qui legem dedit in terra,
et Macometus econtra venit qui legem contrariam illi dedit,
si sapiens es, quid sit de eo tu scire potes optime ». Tunc ille
Cadi et alii saraceni alta voce dicentes, clamabant: « Tu quid
iterum dicis de Macometo, quid dicis de Macometo »?
4. Tunc Fr. Thomas respondit: « Vos tantum dicere potestis
quod dico de eo quod tacere nimium verecondabor, unde
ex quo me vultis respondere, respondeo vobis et dico quod
Macometus filius perditionis est et cum dyabolo patre eius positus

Torna all'inizio