Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 302


INCIPIT LIBER SEXTUS
CAPUT PRIMUM
De violentis exactionibus Karoli atque gallorum
officialium in regno.
Cum autem inter haec crederetur quod regi,
qui ferro tot dierum millibus dimicarat, totum
sui desiderii pondus circa reparationem regni, et
suorum fidelium, immineret, illudque in libra utilitatis
appenderet, armisque deinceps justitiae
concertaret, ac, sedatis fluctibus subjectorum, sub
juris tramitibus in pace conquiesceret, duo secum
bella durissima et inexpugnabilia inchoavit. Ex
quorum altero, cum non sit tam sanae mentis
aliquis, aut adquisitae probitatis, quem tenebrae
coecae cupidinis non confundant, se suis
non contentans assisiis, factus est cupiditate promta,
et in extorquendi promtitudine cupidus et
avarus. Sicque, affectus thesaurizandi forsitan ardens,
manus ad exactiones illapsat, et flagore
concupiscentiae inexplicabilis necessario tyrannizat.
Habet enim hoc secum illa sitis hydropica,
illa famis abyssus, ut quanto plus bibat, tanto
amplius stomachus insatiabiliter aestuet ad
bibendum. Quid enim non mortalia pectora cogit
auri sacra fames? Ex altero vero, dum quadam
permissiva licentia, seu licentiosa permissione,
gallicorum opera officialium maxime,
quae pro eo, quod tot simul bellorum fuerant experti
discrimina, sub dissimulatione transibat,
correctionis adhibitae moderamine non mordebat,
quamquam nonnunquam deferret accusatio
querula veritatem, torpore negligentiae premitur,
et crassa supinaque lentitudinis circa haec
ignorantia diffamatur. Jam tota sedulitate vis
et violentia refertur impune regnicolis; et, dum
sola vis quaeque litigia terminat, parum pacis
expectata tranquillitas videtur a proxima bellica
confusione distare. Verum, cum in ipsis initiis
sit subditorum comprimendus excessus, ne foeda
imitatio, quasi turpis scabies, paulatim reliquos
comprehendat, iste triumphans ex hostibus, nec
in ipso tantae corruptionis initio, neque medio,
neque fine, Gallicorum mentes jam omni cessante
adversitate dementes debitarum illatione poenarum
aliquatenus coërcebat, et ne praesumtionis
antiquae corruptio regnum iterata foedaret,
varios et non aequos excessus officialium non compressit.
Igitur, dum totum anxie sollicitudo subripit
sumtuosa, totumque curiosa vexat anxietas,
bonae spei clauditur aditus, et desudantium
querela satisfactionis compensatione non tollitur,
sed malis cotidie ingravescentibus augmentatur.
Cumque de jurata promissione totius regni reparatio
deberetur, et crederetur firmiter quod prodesset,
si quando quis meritorum suorum cuneis
inter tot angustias triumpharet, labores omnium

Torna all'inizio