rationales sunt "ergo", "igitur", "itaque" (quando antepenultimam
acuit), "quin", "alioquin", "immo", "utique", "atquin"; he enim per
relationem colligunt supradictum sensum, hoc est ratione
confirmant, ut "tam tibi illud quam istud profuit", "ergo pari id
uoto gessisti". 31 Dicuntur tamen eedem illatiuie , que prepositis
aliis inferuntur, ut "Cicero solus Catilinam domuit, solus igitur
patriam seruauit". 32 Dubitatiue sunt que dubitationem
significant, ut "an", "ne" correpta, "necne", ut "eloquar, an sileam?".
33 Eedem sunt interrogatiue , ut "tanton me crimine dignum?" et
"iusticiene prius mirer belline laborum?". 34 Hec eadem et pro
confirmatiua inuenitur, ut "clarus erit, iustus, fortis, sapiens, ne
etiam et rex" et "tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas?" (est
enim pro "etiam"). 35 Sola hec apostrophon apud Latinos accipit;
"necne" quoque pro "an non" accipitur. 36 Completiue sunt "uero",
"autem", "quidem", "equidem", "quoque", "enim", "nam", "namque";
et ubicumque coniunctiones ornatus causa, uel metri, non
significationis necessitate ponuntur, hoc nomine nuncupantur,
|
|