Papias: Ars Grammatica

Pag 167


4 Cum in nominibus nominatiui casus figuram ceteri soleant
retinere, queritur cur compositum uerbum in presenti aliquando
fit corruptum, in preterito integrum, ut "perficio, perfeci". 5
Apparet ergo huiuscemodi compositionem per singula tempora
separatim fieri; nam compositio solet plerumque a correptam in
e correptam uel in i conuertere per omnia tempora, ut "habeo,
inhibeo, habebam, inhibebam, habui, inhibui"; sic etiam "ago,
exigo", "spargo, respergo", "parco, deperco". 6 Ideo dixi plerumque,
quia est ubi seruatur a , ut "reparo", "remaneo", "incaneo";
frequentius tamen seruant a , que prime uel secunde sunt
coniugationis, ut "decanto", "perlabor", "inuado", "incandeo",
"expalleo", "exareo"; pauca tamen etiam in his mutant, ut "condemno",
"coherceo", "inimico", "inhibeo", "consecro". 7 In tercia
uero et quarta multa mutant, ut "contingo", "perfringo", "exigo",
"inficio", "ingredior", "conscendo", "insilio", "pario, reperio",
"partior, impertio" et "impertior". 8 In hiis tamen quedam etiam
inueniuntur que seruant a , ut "renascor", "depasco", "elabor",
"coarguo", "dilacero", "dilargior". 9 In preterito uero perfecto et
plusquam perfecto, cum simplex e longam habeat, non potest
compositio eam mutare, ut "egi, exegi", "feci, infeci", "ieci, inieci".

Torna all'inizio