: Passio beati Arialdi martyris qui ad sanctum Dionysium tumulatur

198


33. Hac igitur familiaritate confisus, Arialdus ad Alexandrum papam
cum Herlembaldo sese transtulit, cum vero papae Alexandro eorum foret
nuntiatus eventus, eos ad se in cubiculari talamo vocari iubet, ubi super
eorum colla ruens plurimum gavisus est, Arialdo antiquam ostendens familiaritatem,
quam solent amici ad alta ascendentes negligere.
34. At Arialdus mutuo amore monstrato servataque debita reverentia,
ita coepit fari: << Pater sanctissime, creatori omnium gratias refero immensas,
quod te in tanto honoris culmine per suam misericordiam sublimare et
exaltare disposuit. Nunc itaque animus meus multis attenuatus angustiis
agnoscit tibi possibile quod olim tua mihi dilectio promittebat, et ut omnia
omittam, sanctitatis tuae clementiam reverenter exoro, ut hunc militem
Herlembaldum bello probum consilioque strenuissimum, in omnibus virtutibus
confirmatum, Dei favore et tui munitum, mihi tribuas defensorem
et a te vexillum victoriae accipiat, ut securius militans nos possit defendere
et tuos olim rebelles humiliare >> .
35. Quibus auditis Alexander Hildeprandum cardinalem olim legationis
suae collegam vocari iussit consentientibusque ceteris cardinalibus, annuente
id Hildeprando, Alexander in publico consistorio vexillum benedictum,
quod nominavit vexillum sancti Petri, Herlembaldo dedit, eumque
Romanae ac universalis ecclesiae vexilliferum fecit.

Torna all'inizio