Iacobus de Dinanto: Summa dictaminis

Pag 61


Quisquis dictandi vult artem scire potenter,
Discrete fandi, scribendi cuncta petenter,
Nec mendicata sufragia querere curat,
Ista colata doctrina, que sibi durat,
Fiet dictator clarus, dignus, generalis,
Fiet orator peritus, brevis, atque realis.
Ergo rogo Christum, tractatum finiat istum.
Sit michi principium forte, primum medium.
Iacobus est nomen auctoris, consonet omen,
Dinanto natus, monachi voto decoratus.
Etsi negociis familiaribus inpeditus nec non leccionibus
cotidianis rethorice facultatis existam, devictus
tamen instancia sociorum, preces pro preceptis recipiens,
in arte dictaminis, quantum potero, Deo duce,
fideliter laborabo, rogans quod, siquid in inscipiencia

1



5




10




15
Torna all'inizio