| "minime", "ocissime".  84  Et sciendum quod omnia que ab aliis deriuantur,
 illorum significationem uel qualitatem generalem seu
 specialem seruant: a propriis, "Demostenice", "Tulliane", ab appellatiuis
 generalibus, "corporaliter", "qualiter", "aliter", "generaliter",
 "specialiter", "Latine", "Grece", "uiriliter", "muliebriter".  85  Nota
 quoque quod pleraque a nominibus deriuatiuis fiunt, ut "generaliter",
 "uiriliter".  86  Preterea, quomodo apud Grecos anomale,
 sic apud nos aduerbium inequaliter profertur, ut ab "uno" "semel",
 a "duobus" "bis" (ceteri uero numeri a suis uocibus faciunt
 aduerbia, ut "tres, ter", "quatuor, quater", a "quinque" uero usque
 ad "mille" in  es  productam desinunt, "quinquies", "sexies"; a "quot"
 uero et "tot" "quotiens" et "totiens" numeralia flunt aduerbia).  87
 Preterea, inueniuntur apud nos aduerbia diminutiua: "clam,
 clanculum", "bene, belle, bellissime".  88  Interrogatiua sunt "quo",
 "qua", "unde", "ubi", "quando", "qualiter"; hec et infinita sunt et relatiua.
 89  "O" quoque uocandi est aduerbium, ut "o regina"; est et
 admirandi, ut "o qualis facies"; est et indignandi, ut "o tempora, o
 | 
 |