Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

190


illas uxores, que eum sic molestabant, a se expelleret, dixit: "Nequaquam
faciam, quia mihi faciunt magnam utilitatem, ex eo
quod me faciunt patientem. nam disco in domo patientiam
ut ipsam in foro exibeam". qualiter viri debent uxores
suas custodire. [capitulum secundum].
Quia mulier est magis fragilis quam vir, ideo mulieri est
maior custodia adhibenda quam viro. nam, sicut dicit sanctus
Iohannes Crisostomus, mulieres sunt magis incaute quam viri et
ideo citius decipiuntur. sunt magis molles et ideo ad bonum
et ad malum citius flectuntur. sunt magis fragiles et citius
superantur. et propter hoc dyabolus, volens decipere primos parentes,
non est agressus virum sed mulierem, sciens quod mulier
facilius deciperetur quam vir, ex eo quod est sexus incautior
[et] citius flecteretur, ex eo quod est sexus mollior et

Torna all'inizio