Digne credimus agere, cum pro illorum provisione scripta nostra dirigimus, quos ad huiusmodi
gratiam obtinendam sue adiuvant merita probitatis. Hinc est, quod pro .., de cuius merito et scientia
laudabile nobis testimonium perhibetur, universitatem vestram etc.
IX 29
Digne credimus agere, si affectum, quem ad officiales et familiares nostros inter alios specialiter
gerimus, ad suos eorum intuitu aliquando extendentes illis beneficientie dexteram porrigamus, ut
hii, qui nostris et ecclesie Romane insistunt obsequiis, non solum sibi per hoc, sed etiam aliis apostolice
sedis gratiam mereantur.
IX 30
Digne etc. usque dirigimus, qui sue probitatis meritis digni huiusmodi gratia reputantur, quia et
ipsis retributione congrua respondetur et alii ad virtutum cultum eorum invitantur exemplis.
IX 31
Non solum prodesse bonis eorum bonitas videatur, non est ipsorum tantum utilitatibus deputanda,
sed, ut etiam aliis fructuosa probetur, debet personam sui transgredi possessoris. Unde nonnunquam
interventu bonorum aliquibus intendamus gratiam facere specialem, quibus alias minime
faceremus. Hinc est etc.
IX 32
Quos morum probitas et litterarum peritia viteque insignit honestas, maiorum beneficiorum suffragio
condecet honorari.
IX 33
Pro dilecto filio magistro S., qui diu ecclesie tue propriis stipendiis servivisse proponitur, scripsisse
meminimus, ut ei non habenti ecclesiasticum beneficium, quo possit secundum persone meritum
congrue sustentari, provideres de beneficio prebendali. Verum, sicut accepimus, nondum ipsi nostre
littere fructum aliquem attulerunt, sed ipsum potius subiecisse laboribus, exposuisse videntur expensis.
|
|