Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 76


epistola diversa sunt et varia iungenda, tunc, siquid
communiter narrandum est, illud comuniter premittatur.
Sed que divisim declaranda fuerint, distincte
sunt unicuique persone ,dicenda, preposito vocativo
illius persone, ad quam sermo fuerit dirigendus.
Alioquin non est in epistolis vocativo utendum,
nisi forte in illis que ad exortationem pertinent et officium
sermocinandi gerere videantur.
XXIX.
DE PETITIONE
Petitio est persone mittentis expressio, quid
fieri vel non fieri velit convenienti affectione declarans.
Nec dicitur petitio, quia per eam aliquid
postuletur, sicut nec salutatio, quia semper salutem
contineat, sed ab usu .frequentiori nomen accepit.
Et est petitio simplex, qua petimus unum solum,
multiplex est, qua plura.
XXX.
DE SPECIEBUS PETITIONIS
Species autem petitionum sunt octo, scilicet:
precativa, preceptiva, hortatoria, suasoria, monitiva, minatoria,
correctoria et absoluta. Unde versus
Precipit, hortatur, suadet, monet atque precatur,
Corrigit, absolvit, si quis petit atque minatur.

Torna all'inizio