sic: semper peccare facinus est, sed longe plus est 				c.91r.b 
peccandi consuetudinem observare; eoque ab alio facile 
est, sed ab hoc resurgitur cum labore, quia ita nos 
consuetudo ligat, quod scribat Seneca: "  Tunc desperandum  
est, cum vicia mores fiant"  . Studeamus ergo aut// 
non cadere, aut prolapsi resurgere incunctanter; 				c.91v.a 
nam cito corrigitur culpa que noscitur sine mora; tardius 
ferme sanatur vulnera que, iam putrescentibus membris, 
exhibentur curacionibus medicorum. Adhuc cen- 
sui ponere id salubre consilium, quod scripsit Gregorius 
in XXXIII li. Mor. : "  Pius – dicens – ac iustus est Deus 
noster, sed nemo fiducialiter dicat: ‘pecco’, et nemo qui 
peccavit dicat: ‘quia Deus iustus est, de peccati remissione 
despero’. Relaxat enim Deus facinus quod defletur. 
Ante culpam ergo quisque iusticiam metuat, post 
culpam eciam non desperet, sed ponat in Dei benignitatem 
fiduciam; non tamen suis vulneris negligat ponere 
medicinam"  . Et in 3 li. Dya. : "  Oportet – inquit – de miseracione 
confidere Dei, sed de nostra infirmitate time- 
re"  . Require in eodem li. c. LII et in li. de Deo c. XIII 
et in li. de Anima c. LXVI. Et in Omelia quadam dixit 
Gregorius: "  Iustus es? Iram Dei pertimesce ne corruas. 
Peccator es? Presume de misericordia ut surgas. Deus enim 
sinum pietatis aperit nosque recipere ad se per penitenciam 
querit
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25
  |