Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 195


aut minus in una personarum invenies. Ymnodia igitur Patris Filii et
Spiritus Sancti denominationi consonat, immo idem sonus est. Quod
ex eorum operatione liquet. Individua enim sunt opera Trinitatis et
simul, unde auctor adiecit: compleximque. Non est divisa ymnodia Patri
a Filio et Spiritu Sancto; complexa est, coniuncta est, simul est, et
complexim pres[s]im atque strictim quecumque ymnodia, id est predicamentalis
unitas et consonantia, de Patre dicitur, dicitur et de Filio et de
Spiritu Sancto.
Sed quoniam ymnodia alia est divine nominationis et alia est divine
operationis, ostendit sanctus Dionisius, quod sicut habent ymnodiam
nominationis sic et ymnodiam, id est individuam concordantiam, operis.
Unde sequitur: ut cum dicant divina eloquia « Omnia ex Deo » esse, vel
a Deo decurri.
Omnia ex Deo sunt et ex Dei omnia factitatione decurrunt,
sive celum id est substantia incorporea, seu terra id est substantia corporea.
Omnia enim hec facta sunt, et hec sunt omnia facta. Preter hec,
factorum nil reperiendum. Omnia igitur sunt ex Deo, quia omnia sunt
artifice Deo. Omnium enim rerum omnis divinitas artifex est. Pater
enim est artifex, qui omnia in sapientia fecit. Filius est artifex, in quo
facta sunt omnia; est enim ea sapientia de qua dicitur: «Omnium est
enim artifex», «omnem habens virtutem, omnia prospiciens». Spiritus
etiam Sanctus est artifex, quia «hec omnia operatur unus atque idem
Spiritus, dividens singulis prout vult». In artificio igitur operis ymnodiam
habet tota divinitas indivise operationis.
Quod etiam ex divinis eloquiis verum esse, Dionisius sequenti conlocutione
demonstrat et infit: artificem vero totam divinitatem eloquia
laudant, ut cum ait quidam, id est Iohannes evangelista, « omnia per ipsum »
facta sunt, quia Pater per Filium fecit omnia; «et in ipsum», id est per
ipsum, « creata sunt » omnia, ait Apostolus, et que in celis et que in
terra sunt, visibilia et invisibilia; et « in ipsum », id est per ipsum, « constituta
sunt
» omnia, ut quedam ultimum, quedam medium, quedam
vero infimum teneant locum. Vel constituta sunt omnia in ipsum, ut
hec solum, illa vero sue nature puritate ac agilitate teneant polum. Per
ipsum enim sue constitutionis ab eterno cuncta suum ordinem custodiunt.
Cum enim Christus omnium rerum sit fundamentum, quomodo
res sui status constitutionem habebunt nisi per ipsum? Et hec de uno

Torna all'inizio