hoc est ipsum montem Marsicum, qualiter a domino bone 
memorie Roamoaldo genitori suo in ipsum sanctum Dei locum 
concessum fuerat, in ipsa racione, sicut in i[p]sum preceptum sigillatum 
contraere videtur. et dicebat ipse Petrus presbiter et monachus, 
cum iam dicto abbocatore suprascripti monasterii, ut iam 
dicta terra, et monte Sancti Martini ipsos per .XXX. annos legibus 
ipsos possideret, et talem per testes posset facere consignacionem. 
unde nos, qui supra iudex, interrogavimus prenominatum Bassi, 
et Mari si aberet inde scripciones, vel alias raciones, quomodo de 
iam dicta terra, et monte sibi appropriare posset. quibus illi manifestaverunt, 
et dixerunt: ut nullam scripcionem, vel alias raciones 
inde aberet, nisi per sola[m] ereditacionem ipsos ibidem abere vellent. 
unde per disposicionem suprascriptorum comitum et iudicium 
nostrum, qui supra iudici guadiati fuerunt cum ipso Petrus 
presbiter et monachus, atque prepositus, erga secum abendo predictum 
abbocatorem, tali tenore ut pariter periere<n>t super iam dicta 
terra, et monte, et ipse Petrus presbiter, e<t> monachus, atque prepositus 
plicaret ibidem ipsos testes suos, quem dixit abere, et faceret 
ipsos testes suos monstrare ipsa terra, et monte per finis, et 
faceret ipsos testes suos singulos ad singulos testificare dicendo: 
“Scio ipsa terra et monte, per ille finis, que vobis demonstravi, 
“triginta anos possedit parte Sancti Martini”; et firmaret ipsa testimonia 
secundum legem. et dum pro talia reconiuncti essent 
ad finiendum ipsos inter se, sicut guadiati fuerant, tunc ipsis, qui 
supra Bassi, et Mari parati erant a<d> recipiendam ipsam consignacionem. 
et ipse, qui supra Petrus presbiter, et monachus, 
atque prepositus paratus erat cum ipsa testimonia, idest Rachisi 
clerico atque notario, et Azzo, et Sasso, quem nos interrogavimus, 
ut si proinde veniret at testimonium ipsum retdendum de 
iam dicta terra et monte. illi toti tres, quasi uno ore, responderunt,
  |  
  |