2. Praeterea, in quolibet genere moventium est devenire ad primum movens
quod non movetur secundum illum motum, sicut alterantia reducuntur ad primum
alterans non alteratum. Sed Christus est primus inter orantes. Ergo ipse
est orans, et pro eo non oratur.
3. Praeterea, nullus sapiens orat contrarium eius quod vult. Sed in Christo nihil
accidebat nisi quod ipse volebat. Ergo ipse non pro se oravit.
SED CONTRA, oratio fit non tantum contra infirmitatem culpae, sed etiam contra
infirmitatem poenae. Sed Christus circumdatus erat infirmitate poenae, quamvis
non infirmitate culpae. Ergo pro se orare poterat.
Praeterea, per orationem aliquis sibi meretur. Sed Christus sibi meruit claritatem
corporis. Ergo Christus pro se orare potuit.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod oratio qua pro se oravit, fuit actus sensualitatis. Eius
enim est orare, cuius est velle. Sed non mori in Christo absolute non volebat nisi
sensualitas. Ergo oratio qua mortem petebat a se excludi, erat actus sensualitatis.
2. Praeterea, Magister dicit in littera, quod ex affectu [defectu] humano quem
ex Virgine contraxit calicem transire orabat. Sed affectum rationis non traxit ex
Virgine: quia anima rationalis fit per creationem, et non ex traduce. Ergo hoc
oravit per affectum sensualitatis.
3. Praeterea, catuli leonum quaerunt a Deo escam sibi, et pulli corvorum invocant
eum, ut dicitur in Psalm. 103 et 146. Sed in eis non est nisi affectus sensualitatis.
Ergo et Christus orare potuit per sensualitatem tantum.
SED CONTRA, eius est orare, cuius est Deum cognoscere. Hoc autem est tantum
rationis. Ergo rationis est tantum orare in Christo.
Praeterea, oratio ad vitam contemplativam pertinet. Sed vita contemplativa non
habet aliquam communitatem cum sensualitate. Ergo oratio Christi non fuit
actus sensualitatis.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod non omnis Christi oratio fuit exaudita, per id quod
dicitur in Psalm. 21, 3: «Clamabo per diem, et non exaudies», quod Glossa
exponit de Christo.
2. Praeterea, oravit ut discipuli servarentur a malo, ut patet Ioan. 17, et omnes
qui credituri erant per verbum eorum in ipsum. Hoc autem non fuit impletum
nec quantum ad ipsos Apostolos, nec quantum ad alios credentes; nec de malo
culpae, nec de malo poenae. Ergo non omnis Christi oratio fuit exaudita.
3. Praeterea, ut dicitur Lucae 23, oravit pro crucifixoribus, ut peccatum eis non
imputaretur, sed ut parceretur. Sed non omnibus remissum fuit illud peccatum:
quia non omnes conversi sunt ad fidem, sine qua non est peccatorum remissio.
Ergo sua oratio non fuit exaudita.
|
|