Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 296


ARTICULUS 4
Utrum gratia sit virtus
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod gratia sit virtus. Cum enim sit in genere accidentis, ad nullum
genus reduci potest nisi ad qualitatem; nec inter qualitatis species, nisi ad primam,
ut deducendo in singulis patet. Erit igitur gratia vel scientia vel virtus.
Non enim inter habitus vel dispositiones corporales computatur. Sed constat
quod non est scientia. Ergo de necessitate est virtus.
2. Praeterea, Philosophus, dicit, quod virtus nihil aliud est
quam dispositio perfecti ad optimum. Sed praecipue id gratiae competit, quae
animam quam perficit, ad optimum disponit, scilicet ad ultimum finem. Ergo
ipsa est virtus.
3. Praeterea, in 10 Ethic., Philosophus dicit, quod hoc est virtus uniuscuiusque
quod bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit. Sed gratia
bonam facit animam et opus eius, cum utrumque gratificet; nec aliquid Deo
possit reddi acceptum, nisi per hoc quod bonum sit. Ergo videtur quod gratia
sit virtus.
4. Praeterea, in littera dicitur ab Augustino, quod gratia praeveniens est fides
per dilectionem operans. Sed fides est virtus. Ergo et gratia.
5. Praeterea, caritas dicitur esse forma omnium virtutum et mater. Cum igitur
informatio virtutum sit per gratiam, per quam opera meritoria redduntur, videtur
quod gratia sit idem quod caritas. Sed caritas est virtus. Ergo et gratia.
SED CONTRA, omnis virtus est sicut in subiecto in aliqua determinata potentia.
Gratia autem non potentiam sed essentiam animae respicit. Ergo videtur quod
gratia non sit virtus.
Praeterea, illud in quo conveniunt diversa in specie, et illud in quo eadem
distinguuntur, non possunt esse idem per essentiam. Sed omnes virtutes conveniunt
in hoc quod est opera meritoria reddere; distinguuntur autem in hoc quod
determinatos actus educunt. Ergo illud quod est principium merendi, est aliud
per essentiam ab eo quod est principium distinctionis actuum. Sed principium
merendi est gratia, ut in littera dicitur; principium autem distinctionis in actu,
est determinata species virtutis; quia qualis est virtus, tales habitus reddit.
Ergo gratia et virtus per essentiam differunt.

Torna all'inizio