Qualiter Alexander inuenit mulieres sedentes in equis etc.
92. Exinde amoto exercitu ingressus est Alexander locum
desertum frigidum et obscurum, ut uix inter se milites noscerentur.
Deinde ambulantes per spacium quinquaginta dierum
uenerunt ad fluuium calidum et inuenerunt mulieres ultra fluuium
spaciosas. Erant autem uestimentis horridissimis circumdate.
Sedentes dicte mulieres in equis et tenentes in manibus
suis arma argentea, eo quod ramum non inueniebant neque
ferrum poterat in earum manibus reperiri. Viri eciam eis nullatenus
cohabitabant. Cum ipsum fluuium uoluisset exercitus
pertransire, minime potuerunt. Erat enim latitudo fluminis
magna, et ipsum flumen erat plenum draconibus et aliis bestiis
uenenosis. Deinde gyrantes ad sinistram partem ingressi sunt
quandam paludem siccam arundinibus plenam, per quam cum
transire uoluissent, exiuit de ipsa continuo bestia similis ypotamo
habens pectoras ut cocodrilli, dorsum ut serra, deutes uero ipsius
ut gladii acutissimi uidebantur. In accessu eius tarda erat ut
testudo. Hec uero bestia duos milites Alexandri interfecit, quam
non ualentes transforare cum lanceis, tandem ipsam maleis ferreis
occiderunt etc.
Qualiter Alexander inuenit elephantes etc.
93. Deinde ambulantes per dies triginta uenerunt ad
ultimas partes silue Indie et castrametatus est ibi iuxta fluuium
Heunarum. Circa uero undecimam horam diei cepit de silua
exire innumerabilis copia elephantum et uirebant contra uiros
fortiter. Mox Alexander ascendit equum suum et cepit contra
illos accedere et precepit Macedonibus, ut tollerent secum porcos
et ipsos contra elephantum impetum sequerentur. Videntes
illos elephantes tendebant promocides suas, ut eos caperent.
Macedones uero timore perterriti contra elephantes nullatenus
accedebant. Quibus Alexander dixit: "Viri commilitones fortissimi!
Nolite turbari, quia cum porcorum stridoribus fugabimus
elephantes!" Igitur cum audissent elephantes porcorum stridores
et sonitus buccinarum irremeabiliter fugiebant. Macedones uero
insequentes illos cum sagittis et uenabulis eos sauciabant, et
milites occiderunt multos ex eis tollentes dentes et coria et
recedebant etc.
Qualiter Alexander inuenit mulieres habentes barbas
usque ad mammas etc.
94. Alio itaque die amoto exercitu ceperunt ire per
ipsas siluas Indie et inuenerunt mulieres habentes barbas usque
ad mammas et capita plana et pelliciis cooperiebantur, quas
insecuti Macedones aliquot ceperunt ex illis, quas cum uidisset
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|