41. His itaque praelibatis, nomina et dignitates illorum, qui
in excubiis imperialibus perseverant, describamus.
Comes caesariani palatii, qui est supra comites, qui sunt in
mundo, et cui palatii cura commissa est, habet sub se duos comites,
comitem primae et comitem secundae cohortis. Prima cohors habet
milites .DLV., qui debent vigilare et custodire imperatorem usque
ad mediam noctem. Secunda cohors similiter habet milites .DLV.,
qui similiter vigilant et custodiunt imperatorem usque ad diem.
Comes autem caesariani palatii dictator Tusculanensis est.
Primicerius palatii habet curam de clavibus totius palatii et
[debet] esse honorabilis apud imperatorem, et die noctuque debet
existere in palatio. Primicerius, id est prima, chera enim
graece, latine prima manus dicitur, qui apud Graecos papia vocatur.
Secundicerius, id est secunda manus, apud Graecos vocatur
depteros. In palatio honorabilis est, et ibi debet esse die nocteque.
Coronae et omnium vestimentorum, quae per festivitates induuntur,
debet habere curam.
Numenculator, id est quaestor, debet curam de viduis
et orphanis et omnibus xenodochiis, et apud eum debet disputari
de testamentis.
Primus defensor debet habere homines sub se, qui defendant
sedem imperii.
Archarius, qui ab archano dicitur, debet scire secreta consilia
imperatoris et colligere censum de provintiis.
Sacellarius debet habere curam monasteriorum et ancillarum
Dei, et in festivitatibus introducit honores apud imperatorem.
Protoscriniarius, id est primus scriniariorum.
Bibliothecarius apud Graecos dicitur logotheta.
Referendarius debet renuntiare, [quod] inscriptum est, ad imperatorem.
Kymiliarchus dicitur custos et conservator omnium vasorum
imperialium.
Consules in unaquaque provincia ab imperatoribus constituti
sunt, ut subditos suos consilio regant et non amplius nisi per
annum consulatum teneant.
Proconsul vicem consulis agat et procurator vicem curatoris
exequatur.
Dictator per .V. annos imperium tenet, maior quam consul,
et secundus post imperatorem. Dicti autem dictatores, quasi principes
et praeceptores et magistri populi.
Patricii ita provideant rei publicae, sicut patres filiis. Pater
autem et custos imperii patricius et dictator est.
|
|