| predicantibus et ministrantibus, exsuperet inter eos – deinde et prefati beati Benedicti
 corpus iuxta petitionem Dei servorum monachorum illius sublimitas et vestra
 sanctitas indubiae ad proprium remittat locum, ut et ipsi gaudeant de suo restituto
 patre, vosque perennem habeatis mercedem et laudem, pro eo quod iuste
 operati fueritis, ipsum ad suum reverti tumulum, ex quo clam tultus est. Nec
 enim sanctitas vestra habuit in hoc bono opere restitutionis eius quod dubitationis
 offensione coram Deo, dum creditur, quia ad obtinendum hoc opus ipsius suffragantibus
 orationibus et voluntate prefati religiosi Dei servi sunt permoti.
 Bene valete.
 | 
 |