Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo IX

Pag. 99


quo videtur tota planicies Gazare et terra Philistim et Mare Magnum usque
Joppe. sive Jaffa. et multa alia loca Terre Sancte.
De Bechacharem ad tria miliaria versus Jherusalem ad partem dextram.
est desertum. Tec[h]ue. et est civitas Techue. que nunc est casale
satis magnum: et de hac civitate fuit Amos propheta. ut scribitur in libro
suo. qui sic incipit: Visio Amos prophete. qui fuit de pastoribus Techue. De
hac eciam civitate fuit illa sapiens mulier. que fecit pacem. inter David
et filium suum Absolon cum suis verbis sagacibus. ut habetur secundo
libro Regum. Xiiijº capº. Prope Techuam civitatem modicum longe. est
collis Achille. in quo legitur primo Regum. XXVijº capº. sepe latuisse
David et fugisse de manibus Saul. inimici sui. et ibi accepit escam et cyphum.
aque ad caput Saul dormientis et noluit eum occidere. quia erat a Domino
rex constitutus.
UItra collem Achille ad quinque miliaria supra Mare Mortuum. est
mons Engaddi. et est fortissimus mons: ibi multociens fugit
David a facie Saul. ut habetur primo Regum. XXiiijº capº. et in illo monte
solebat esse quedam vinea balsami et arbor faciens balsamum. et ideo
dicebatur Canticorum primo capº.: Dilectus meus mihi in vineis Engaddi: sed
Cleopatra. regina Egipti. in odium Herodis. favente sibi Anthonio. qui
regnabat pro Romanis in partibus orientis et Egipto et Palestina et in
Terra Sancta. transtulit eam in Babiloniam Egipti. et adhuc est ibi et non
in aliqua parte mundi nisi prope Kayrum et Babiloniam per X miliaria ad
unum jardinum. qui vocatur Maltaria: de hoc alibi dictum est.
Prope istum montem Engaddi ego fui: et super Mare Mortuum. In
pede istius montis. sunt arbores. qui faciunt fructum plenum fumo et
fetore. et hoc est propter corruptionem illius maledicti maris.
Inter civitatem Techue. que nunc villa est. et montem Engaddi. est
Vallis benedictionis. in qua pugnavit Josaphat. rex Juda. contra
Ydumeos. et vicit eos. ut habetur secundo libro Paralipomenon. XXº capº. etc.
Nescio quare vocetur Vallis benedictionis. nisi forte propter victoriam.

Torna all'inizio