IX. rex. Andolia, qui Longobardos in Pannoniam duxit, et fuit pater Alboin, de quo
premiseramus, Longobardorum rex. Rodolindam in matrimonium habuit, que ei Alboin, virum bellis
aptum et per omnia strenuum, peperit. Mortuus est itaque Andolin, et regnavit ann. XXI, nonus
rex Longobardorum. Ac deinde in regnum iam decimus Alboin ad regendam patriam cunctorum
votis accessit.
X. rex. Alboin decimus rex Longobardorum sedes proprias, hoc est Pannoniam, amicis suis
Hunnis contribuit, eo scilicet ordine, ut, si quo tempore Longobardis ut si neccesse esset reverti,
sui cursus arva repeterent. Igitur Longobardi relicta Pannonia cum uxoribus et natis omnique
suppellectile Ytaliam properant possesuri. Habitaverunt autem in Pannonia annis XLII, de qua
egressi mense Aprilis, per indictionem primam, alio die post sanctum pascha, cuius festivitas omni
anno iuxta calculi rationem ipsis Kalendis Aprilis fuit, cum iam anni a Domini incarnatione quingenti
LXVIII essent evoluti. De gestis Alboini et Narsetis et aliorum potest invenire in
alio libro, in hystoriis pontificum Romanorum. Post Alboinum elegerunt Longobardi
alium regem.
XI. rex Clepus XI. rex; nobillissimum virum Ligurie provincie regem statuerunt et fecerunt,
et regnavit II ann. et mensibus VI. Post eum, post mortem ipsius regis sub iudicibus fuerunt
per decem annos. Postea elegerunt alium regem.
LXII. De Iustino minore imperatore, nepote Iustiniani.
Anno Domini DLXVII. Iustinus minor apud Constantinopolim regnavit an XII. Hic fuit
nepos Iustiniani, vir in omni avaricia deditus, contemptor pauperum, senatorum spoliator, cui tanta
fuit cupiditas, rabies, ut archas videret ferreas fieri. In quibus ea que rapiebat auri talenta congereret;
quem etiam ferunt in heresim Pelagianam dilapsum. Hic cum a divinis mandatis aurem
cordis averteret, iusto Dei iudicio amisso rationis intellectu amens effectus est. Hic Tyberium cesarem
adscivit, qui eius palacium vel singulas provincias gubernaret.
LXIII. De Tyberio imperatore.
Anno Domini DLXXVIII. Tyberius Constantinus regnavit apud Romanos an. VII. Huic
Sophya augusta paravit insidias, volens Iustinianum filium suum sublimare, sed spe sua cassata est.
Hic Persas debellavit et vicit et magnam predam cum XX pariter elephantis adduxit. Demum
Mauricium, virum strenuum, una cum filio Sophye elegit in imperium, filiamque suam sibi tradidit
dicens: Sit tibi imperium cum hac puella concessum. Utere eo felix, memor semper, ut equitate et
iusticia delecteris! Iste Tyberius fuit homo iustus, utilis et strenuus, elimosinarius, in iudiciis
equus, in victoriis clarus et, quod his omnibus superavit, verissimus Christianus. Et si vis
invenire aliquis de eo et de gestis suis et aliorum, que facte fuerunt eodem
tempore , require in ystoriis pontificum Romanorum et Iustini imperatoris minoris
in illo tempore in illo libro, et multa invenies. Eodem tempore fuit Benedictus
papa primus, et post eum Pelagius papa secundus.
LXIIII. De Mauricio imperatore.
Anno Domini DLXXXV. Mauricius Capadox, primus ex Grecorum genere, in imperium confirmatus,
regnavit an. XX. Hic L milia soldorum misit Oldeberto regi Francorum, ut Longobardos
impugnaret et de Ytalia exterminaret.
XII. rex. Atharum filius Delfonis Longobardi elegerunt eum in regem, et fuit duodecimus
rex Longobardorum, qui regnavit an. VII, et destruxit civitatem Birsilie positam |
|