verificatur in vobis: 'Mel musce secuntur, cadavera lupi, frumenta
formice: Predam sequitur hec turba, non hominem'. Vere
imprecatio Salomonis completur in vobis, Eccle. X: Ve tibi terra
cuius rex puer est. Et quia, testante Ecclesiastico X, qualis est
rector civitatis, tales et inhabitantes in ea, ideo Apostolus docet:
Nolite pueri effici sensibus. Quare? Quia Ys. dicit, LXV: Quoniam
puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus
erit. Ite ergo ad puerum vestrum, quem desideratis audire,
et ipse vobis confessionem faciat peccatorum. Nam hodie est dies
in qua verba Domini complebuntur, que dixit, Io. XVI: Ecce
veniet hora, et iam venit, ut dispergamini in propria et me solum
relinquatis. Et non sum solus, quia Pater mecum est». Tunc
licentiati ab eo recesserunt omnes concito gradu, ita quod unus
alium non expectabat.
Alia vice, cum habitarem Ravenne, fecerunt isti Apostoli
predictum puerum predicare in ecclesia Ursiana, que est archiepiscopalis
ecclesia civitatis Ravenne. Et tanta fuit utriusque sexus
populi festinatio et discursus, quod vix unus alium expectabat.
Unde et quedam magna et nobilis domina de terra illa, que fratribus
Minoribus erat devota, scilicet domina Guillietta, uxor
domini Guidonis Riçúti de Polenta, conquesta est fratribus quod
vix potuit habere aliquam convicaneam, cum qua iret. Et ita
plena erat iam ecclesia Ursiana, quando pervenit illuc, quod non
potuit habere locum nisi forinsecus extra ianuam. Et tamen
usque adeo grandis est ecclesia cathedralis, quod IIII alas habet,
excepta nave maiori, que tenet medietatem. Hunc etiam puerum
isti, qui se dicunt Apostolos, circumducebant per civitates et
faciebant eum in ecclesiis episcopalibus predicare. Et fiebat populi
magnus concursus et utriusque sexus congregatio et admiratio
copiosa, quia «gaudent novitate moderni».
De scriptura abbatis Ioachym, quam facit de pueris evangelicis.
Unde, super illo verbo Iere. I: Noli dicere quia puer sum, quoniam
ad omnia que mittam te ibis, et universa que mandavero tibi
|
|